Verses set to polyphony are given in bold:
Magnificat:* anima mea dominum.
Et exultavit spiritus meus: in deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancille sue: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generaciones.
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.
Et misericordia eius in progenie a progenies: timentibus eum.
Fecit potenciam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede: et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Suscepit israel puerum suum: recordatus misericordie sue.
Sicut locutus est ad patres nostros: abraham et semini ejus in secula.
Gloria patri et filio: et spiritui sancto;
Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.