Gaude flore virginali

Gaude flore virginali,
Honoreque speciali,
Transcendens splendiferum.
Angelorum principatum:
Et sanctorum decoratum,
Dignitate numerum.
 
Gaude sponsa chara dei:
Nam ut clara lux diei
Solis datur lumine.
Sic tu facis orbem vere
Tue pacis resplendere
Lucis plenitudine.
 
Gaude splendens vas virtutum,
Cuius pendens est ad nutum
Tota celi curia.
Te benignam et felicem
Jesu dignam genitricem
Veneratur in gloria.
 
Gaude nexu voluntatis
Et amplexu daritatis
Juncta sic altissimo,
Ut ad votum consequaris
Quicquid virgo postularis
A ihesu dulcissimo.
 
Gaude mater miserorum
Quia pater seculorum
Dabit te colentibus
Congruentem hic mercedem
Et felicem poli sedem
Regnis in celestibus.
 
Gaude virgo mater cristi
Quia sola meruisti,
O virgo piissima,
Esse tante dignitatis
Ut sis sancte trinitatis
Sessioni proxima.
 
Gaude virgo mater pura
Certa manens et secura
Quod hec septem gaudia
Non cessabunt, nec decrescent,
Sed durabunt, et florescent
Per eterna secula. Amen.